VALACHIA, Gall. VALACHIE

VALACHIA, Gall. VALACHIE
VALACHIA, Gall. VALACHIE
regio Septentrionalis perquam lata, a Transylvania incipiens, usque in Pontum Euxinum protensa, plana ferme tota, et aquarum indiga, Nic. Lloyd. Sed auri equorumque optimorum ferax. Morerius eam fluviis plurimis irriguam esse scribit. Baudrand. pars est antiqui regni Hungariae, ubi alias pars Daciae. Terminatus a Meridie Istrô fluviô et partim Bulgariâ, ab Oriente Moldaviâ, quae olim Cisalpina Walachia dicta est, a Septentrione Transylvaniâ, et ab Occasu Hungariâ. Eius caput est Tergoviscum, Tarvis, et Principem habet proprium sub clientela Turcarum, a quibus ingenti tributô 100000. librarum Franc. oneratur. A Valachis, quos exules adduxerant, Balduinus Imperator Constantinopol. victus truncatisque manibus ac pedibus occisus, mox Thracia devastata est, A. C. 1206. Postea Casimirus M. Poloniae Rex, dum Stephanum Vaivodam, a fratre Petro pulsum, restituere conatur, ab hoc in insidias pertractus et victus est, A. C. 1369. eius vero successor Ludovicus Ungariae Rex, Transalpinam Valachiam subegit, A. C. 1370. Uladislaus quoque Iagello Valachiae Palatinos in fidem recepit, A. C. 1411. et rursus Sigismundus Polomae Rex, Valachis victis, Senatuque gentis captô, Beogdanum Vaivodam sibi iurare coegit, A. C. 15606. Dein vero Turcae hîc rerum potiti, ac sub Sigismundo III. constantinum Vaivodam infeliciter adversus Tomsam a Turcis substitutum, restituere Poloni tentârunt, A. C. 1612. cumque post haec Gratianus Vaivoda, A. C. 1620. ad Polonos defecisset, Osmannus Turcarum Imperator missô in Valachiam Skinderbassô, cum CM. Turcarum, Polonicum exercitum fudit, Gratianô, qui paulo ante fugerat, in casa cuiusdam Valachi ab hoste caesô. Vide Laetum, Compend. Hist. Univ. Cluver. Sansonem, du Val, et Brietium Geogr. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”